- DITHYRA
- DITHYRAGraece Δίθυρα, ianuae sunt quadrifores, quarum singulae tabellae duplicantur, vel Δικλίδες, quae in singulis partibus, ima et summad duplices habent tabulas, hinc Quadrifores dictae Vitruv. ubi de foribus, Graecis aliter Συνδρομάδες. A'quibus diversae valvate, Graecis διάπριςτοι, quae semel tantum plicantur, ut infra videbimus. Erant itaque in Διθύροις revera duae θύραι (unde ctiam nomen) in suis quaequeve cardinibus vertentes, et in medio conniventes, ubi iungebantur: δίπτυχοι etiam dici queant, quemadmodum pugillaria, δίπτυχα, quae et δίθυρα, bipatentia. Salmas. ad Solin. p. 927.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.